라틴어 문장 검색

si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:11)
Diligentius proinde haec quinque consideremus, ne nos eis amicitiae vinculis constringamus;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:14)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Haec diximus ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:31)
Non aestimo.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:18)
Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:28)
quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:19)
et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:30)
Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:15)
Rationis enim motus ab ortu coelestium oriens, per occasum transiens terrenorum, coelestia considerando regyrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:24)
Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus ejus graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:11)
Libenter et optato ad te ingrederer, honores et divitias domus tuae considerarem, sed terruerunt me plurima mala, quae auribus meis de te innotuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:7)
Statimque allata sunt Boemundo sicut Godefrido munera, miri et inauditi thesauri in auro et argento, vasa quoque pretiosa opere et decore, multoque ampliora quam ab aliquo possit aestimari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:5)
Quem ut Godefridus dux, ab ostio tabernaculi aliquo spatio transgressus ad considerandos socios, a longe perspexit rapido cursu festinantem et moesto vultu pallentem, qua de causa viam acceleraverit requirit ut sibi caeterisque primoribus referat et exponat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION