라틴어 문장 검색

Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
(불가타 성경, 미카서, 7장18)
et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장36)
triangulum enim habere tres angulos aequales duobus rectis est aeternum, huius tamen aeterni quaerenda est altera causa;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:2)
et - quamquam voluntas non sit in crimine, error in culpa est - inde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam Dei.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:34)
continvo has leges iugiter, in aeternum, ad perpetuita- tem, sicut sequentia indicant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 601)
“Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius” (Ps 136,6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 93:2)
namque omne quot annis terque quaterque solum scindendum glebaque versis aeternum frangenda bidentibus, omne levandum fronde nemus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:2)
nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior, alias productior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:6)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
Eleemosyna non tam accipientibus quam dantibus prodest.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E2)
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:2)
et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?"
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:3)
quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 45:1)
hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 223:1)
cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 331:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION