라틴어 문장 검색

Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum
그러나 그 친구 때문에 내게 불행이 닥친다면 그 소식을 들은 사람은 누구나 그를 경계하게 되리라. (불가타 성경, 집회서, 22장26)
Nam quemadmodum amicus amico amicus est, vicinusque vicino, ita dicitur aequalis aequali.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 1:7)
Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium eius suum putare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:29)
eget omnis amicus amico.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:12)
sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:1)
Solus est homo amico amicus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 396)
Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장3)
scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier, ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3103)
eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 366)
At quidem illuc aetatis qui sit non invenies alterum lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amico sit magis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 174)
nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit, ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt, ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur, manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 115)
stantem stanti savium dare amicum amicae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 68)
Haec eum mihi invisceraverant miris modis, et ita in animum induxerant meum, ut mihi eum de inferiori socium, de socio amicum, de amico amicissimum facerem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:27)
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:1)
" Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION