라틴어 문장 검색

sed longe cunctis longeque beatior illa, siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:3)
Hegio his est cognatus proximus, Affinis nobis, pauper:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8105)
Sponsam hic tuam amat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 173)
Sponsae pater intervenit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 335)
Scis sponsam mihi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 819)
Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices, Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes, Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 12)
Nam ubi desponsam nuntiasti filio, Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argenturm ut dares.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 152)
Immo et gener et affines placent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1174)
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 127)
Sed quid Bacchidem Ab nostro affine exeuntem video?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 315)
ille, si me alienus affinem volet, Tacebit dum intercedet familiaritas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 128)
et etiam nunc, si vult Demipho Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3101)
illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:16)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes, quod timui mutare modos et carminis artem, temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, nec sponsae laqueum famoso carmine nectit, hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus volgavi fidicen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1915)

SEARCH

MENU NAVIGATION