라틴어 문장 검색

sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:8)
ornatum illud, suave et adfluens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장2)
atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus nosque ipsos redargui refellique patiamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:2)
Hinc in revolutione diurna loci cujusvis F, affluxus erit maximus in F, hora tertia post appulsum Lunae ad Meridianum supra Horizontem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:18)
dein affluxus maximus in f hora tertia post appulsum Lunae ad Meridianum infra Horizontem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:20)
Si Luna in hocce suo ad Meridianum appulsu versabatur in aequatore, venient singulis horis senis aequales affluxus, qui in mutuos refluxus incidendo eosdem affluxibus aequabunt, & sic spatio diei illius efficient ut aqua tranquillè stagnet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:3)
& inde propagabuntur in hunc portum affluxus bini majores & bini minores, vicibus alternis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:5)
Incidit enim subinde defluxus in occasum Lunae & affluxus in ortum, donec Luna iterum mutet declinationem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:16)
Eudoxos [quidem] in cacumine excelsissimi monis con senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:5)
Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 5:2)
Ita senescere oportet virum, qui magistratus amplissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae quam diu decebat obtulerit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 2:1)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)
continua messe senescit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION