라틴어 문장 검색

Sed ales sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:3)
Inde revertentes deus adspicit ales iterque non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:3)
denique nitentem contra elabique volentem inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:15)
Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes, institerant ramis imitantes omnia picae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 31:4)
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 64:1)
Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, "vicimus" exclamat, "mecum mea vota feruntur" exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:1)
Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:7)
" Movit caput aequoreus rex concussitque suis omnes adsensibus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:18)
At illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:2)
Tertius aequoreis inclusum piscibus annum finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus femineam venerem, seu quod male cesserat illi, sive fidem dederat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:1)
Nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:19)
Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:7)
regis quoque filia monstro poscitur aequoreo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:5)
" Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:3)
Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis aequoreae miscentur aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION