-
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
-
Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:76)
-
Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:112)
-
Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:2)
-
Esurit ergo satur, sitit ebrius, optat abundans Unus cuncta cupit, ipsoque cupidine pauper Efficitur, divesque foris, manet intus egenus.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:4)
-
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
-
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)
-
Isti aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut ejusdem gloriam sola taciturnitate furari.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:16)
-
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
-
animi laborantis vigiliae hostiles, alienae felicitatis excubiae?
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:24)
-
Si quos in titulos alienae famae detractionum latratibus videas indulgere, a grege latrantium canum te excipias, aut admonitionis objecto, detrahentes linguas hebetes, corrosionis dentes conteras, detractionum demordeas morsus.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:3)
-
Qui alienae felicitatis divitias tinea detractionis invidendo demordet, primo se ibi hostem inveniat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:8)
-
Tantos etenim viros nobilissimos cum omni honore et religione episcopi et abbates sepelierunt, non modicam eleemosynarum largitionem pro salute animarum illorum dividentes egenis et mendicis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:6)
-
egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:3)
-
Qui consilium iniit cum optimatibus suis, ut pro captivis pretium susciperet, eo quod in terra aliena, nova et ignota, plurima indigeret [0597B] pecunia in conventione solidorum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:2)