라틴어 문장 검색

Victis et attritis Christianorum fortissimis aciebus, et usque ad tentoria de crudeli praelio effugatis, Turci victores cum spoliis Gallorum et Longobardorum pariter in sua castra sunt regressi, vix duobus milliaribus a mansione Christianorum, satis tamen luctuosam et cruentam victoriam hac die obtinentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:5)
Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:7)
Ex his omnibus quae tibi adversantur satis sanum consilium capere potes, quo Solymano facile in caput reddes cuncta quae tibi tuisque intulit, si non tam leviter cum imperatore Alexio faedus pepigisses pro hac ingenti pecunia et mei venditione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:6)
Placent satis universa, quae de ore tuo audivi, si dicta factis inviolabilis fidei compleveris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:3)
Sic blanda et bona satis haec illorum fuere responsa;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:7)
Fidem, quam promisimus isti, quem satis perversum scio ac perjurum, non est Christiani moris violare, sed nostrum est, omni populo fidem et veritatem servare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:4)
Ubi hospitio demoratus, ac satis refocillatus et ipse et universi ipsius sequaces fuere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:4)
Sic hujus praesidii munimine undique firmato ad resistendum inimicis, rex, ut novarum rerum semper erat avidus, sexaginta equitibus illustribus secreto convocatis, viam suam aperuit versus regnum Babyloniae, si forte in captione Sarracenorum et Idumaeorum, aut invasione civitatum aliquid insigne agere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:4)
Ait enim Seneca, "Satis magna est usura pro beneficio memoria."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:23)
Inde eciam SenecaDe Beneficiis dixit, "Numquam improbe spei quod datur satis estet maiora cupet quo maiora venerunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:9)
Et in tantum cupiditas mala est, ut cupienti animonihil satis festinetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:15)
Nam ut dixit philosophus,"Nemo ei satis fidus est, quem metuit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:28)
Nam sialiquem amicum extimas, cui non tantumdem credas ut tibi, valde erras etnon satis nosti vim amicitie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:3)
Et qui in servos iracundus est et crudelis,satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 105:5)
sic paracta vita aliquid porrigas hiis, quitotius vite ministri fuerunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION