라틴어 문장 검색

Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quem ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:3)
Exoritur Antipatri ratio ex altera parte:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:1)
de altera parte dicendi mirum silentium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:5)
Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:3)
postea dissociati, ut exposui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:2)
obtrectatores autem et invidi Scipionis initiis factis a P. Crasso et Appio Claudio tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem dissidentem a vobis auctore Metello et P. Mucio neque hunc, qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis, triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi molientibus, bonis viris [locupletibus] perturbatis his tam periculosis rebus subvenire patiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 50:6)
ex altera parte facile cccc fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:12)
ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:6)
hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 10:9)
invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 8:11)
gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 1:1)
atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:1)
ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:8)
Quod si corpus majori adhuc cum velocitate de loco suo P exeat, capienda erit longitudo PH ad alteram partem tangentis, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 49:26)
& pars altera PF ÷ PR ducta in longitudinem PB, describit aream 1 in {PE - AD} (id quod ex curvae LKI quadratura facile ostendi potest:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION