라틴어 문장 검색

"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
"Sic enim cuncta, quae recte statuistis, ambo sustinebunt;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:9)
Nec multo post adveniunt illi vinarios utres ferentes et gregatim pecua comminantes:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:1)
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
Nee tamen latuit fidam uxorem eius casus extremus mariti, sed funestum nodum violenter invadens manibus ambabus
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:4)
"Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:9)
Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum apportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:2)
secundus vestitu quidem similis, sed manibus ambabus gerebat auxillas, quibus nomen dedit proprium deae summatis auxiliaris providentia:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:4)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:8)
sed rex praeoccupavit, inde ambo periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:8)
ipsi etenim ambo filii Hlothuuici regis Francorum erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:4)
Nam cum quodam die ambo in regia cambra resideremus, undecunque, sicut solito, colloquia habentes, ex quodam quoddam testimonium libro illi evenit ut recitarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:1)
"ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam;"
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:13)
Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant, ita ut scribantur quae dicimus, et a nobis subscripta eis Punice interpretetur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION