라틴어 문장 검색

sed de illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 10 2:7)
nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 10 4:1)
de Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 35-36 6:1)
quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:3)
sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 1:6)
subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:6)
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:8)
ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:3)
Romae et maxime et Appia ad Martis mira luvies . Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 1:1)
ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:7)
Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:20)
Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:20)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
hortum et gestationem videt, qua hortus includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:4)
Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION