라틴어 문장 검색

nobis quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:12)
et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:4)
facile est enim verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis inridere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:1)
saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:2)
quam ob rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera ratio valebit quam volgi opinio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 2:1)
etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) - sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:3)
cum praesertim omne malum dolore definiat bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in vocibus occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 73:4)
Qui modo securus nostra irridebas mala, Simili querela fata deploras tua.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.7)
Tunc illa irridens:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.3)
Blandiens haec an irridens, ex fiducia sui an ex contemptu principis dixerit, dubium est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:1)
irrisum voltu despicit illa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권238)
inridet primo pia vota Lycaon, mox ait experiar deus hic, discrimine aperto, an sit mortalis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:10)
Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem Pettalus inridens "Stygiis cane cetera" dixit "manibus" et laevo mucronem tempore fixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:9)
inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus "ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes esse deos" dixit, "si dant adimuntque figuras."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 63:3)
Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION