라틴어 문장 검색

cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque, qui post Ciceronem fuerunt, appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:4)
sed haec amictus observatio, dum incipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:2)
cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 294:1)
tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro , dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et ac tribunalia non ), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:3)
narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumttaxat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:1)
detrahere cultus uxor hostiles iubet, induere potius coniugis fidae manu textos amictus - horreo atque animo tremo:
(세네카, 아가멤논 16:14)
linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:4)
O quod superbae non habent umquam domus, fidele semper regibus nomen Licha, cape hos amictus, nostra quos nevit manus, dum vagus in orbe fertur et victus mero tenet feroci Lydiam gremio nurum, dum poscit Iolen;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:14)
exuere amictus quaerit:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:36)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
reclinis ipsa sedis auratae toro solitos amictus mente non sana abnuit.
(세네카, 파이드라 5:16)
seu nuda erepto mecum luctatur amictu, tum vero longas condimus Iliadas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18)
contra, reiecto quae libera vadit amictu, custodum et nullo saepta timore, placet?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 239)
illaque plebeio vel sit sandycis amictu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2527)

SEARCH

MENU NAVIGATION