라틴어 문장 검색

luxuriem segetum bene 'luxuriem', ut ostendat rem superfluam et nocituram, nisi amputetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1121)
alii fibras proprie dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin- cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra- mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere". unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1205)
nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1554)
"Cybelae Dindyma pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit ut deum scilicet faceret eunuchum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:11)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Iove:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:3)
exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:2)
Etenim, ut membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et immanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 38:3)
Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 65:1)
item volo esse in adulescente, unde aliquid amputem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:5)
narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:4)
quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:3)
vitis quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:5)
quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION