라틴어 문장 검색

Artifices natura manus admovit et angi corpora visceribus distentae condita matris noluit eque domo vacuas emisit in auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:3)
34. Probabiliter angimur scientes mammiferum vel avem quandam esse exstinctam quia adspectabiliora sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:1)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2362)
"nam sanguis in culpam calens minus ministrat virium si fervor effetus malis clumbe virus contrahat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.72)
At non quotidiana cura haec angeret animum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 313)
sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:7)
Sed te victa situ verique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa vatem formidine ludit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 19:5)
"En ego victa situ, quam veri effeta senectus arma inter regum falsa formidine ludit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:4)
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:15)
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus invidet imperium seraeque ad fortia vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:20)
nunc sollicitam timor anxius angit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:9)
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:4)
hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:6)
iuvat aut inpellit ad iram aut ad humum maerore gravi deducit et angit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION