라틴어 문장 검색

Fortem fortis amet, nam fortem forcior angit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:9)
namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit.
(아풀레이우스, 변명 3:2)
quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit.
(아풀레이우스, 변명 48:8)
ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.
(아풀레이우스, 변명 65:9)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)
facit omnia circa honorem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide;
(아풀레이우스, 변명 70:9)
is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur.
(아풀레이우스, 플로리다 4:2)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
"Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:7)
"nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:39)
"quod enim ex usu foret omnium, me solum resis- tentem pro domus limine cuncta rerum exploraturum sollicite dum redirent;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:68)
Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis,totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:2)
"Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere, an saevissimac bestiae sepeliri visceribus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권146)
"Haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longum exclamat protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:8)
"Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION