라틴어 문장 검색

Cetera iam pridem didici puerilibus annis, non tamen idcirco praetereunda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권263)
Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:7)
vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:3)
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:10)
Tum dea "venit" ait, formamque removit anilem Palladaque exhibuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:9)
Ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:21)
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:9)
facies, quam dicere vere virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:8)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
At longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:3)
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita complectens infirmis membra lacertis sensimus, inquit amas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:3)
quam virgineus puerili vultus in ore est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:20)
Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:1)
Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natae dira in periuria linguae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:3)
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION