라틴어 문장 검색

Etenim quum quis rerum varietatem, et pulcherrimum apparatum qui per artes mechanicas ad cultum humanum congestus et introductus est, oculis subjecerit, eo certe inclinabit, ut potius ad opulentiae humanae admirationem, quam ad inopiae sensum accedat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:3)
Interim nil mirum est, si opinio copiae causam inopiae dederit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:3)
Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et juvant, detegitur inopia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:1)
Seditionum materia duplex est, magna inopia et praesentium rerum taedium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:5)
Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet grave.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:3)
In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:27)
in rebus religionis innovata, tributa et census, legum et consuetudinum mutatio, immunitatum et privilegiorum violatio, oppressio universalis, indignorum ad honores et magistratus promotio, alienigenae, caritas annonae, milites incuriose dimissi, factiones factae desperatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 13:3)
paupertatem intelligo civium et inopiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:3)
illos autem velut paupertate inopes oppressosque quadam naturae suae inopia minor, quam ipsi sunt, partium summa componit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:5)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:4)
si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:25)
In qua re illud etiam dispensari credo quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:12)
cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur – officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur.
(카이사르, 아프리카 전기 20:2)
Quare Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION