라틴어 문장 검색

idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:1)
idemque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:4)
Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 2:2)
Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:1)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:3)
At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum rerum omnium quarum annuus est usus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:12)
Ideoque cum nulla sit earum parallaxis sensibilis ex Terrae motu annuo oriunda, vires earum ob immensam corporum distantiam nullos edent sensibiles effectus in regione Systematis nostri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 16:2)
Motus medius annuus est summa motuum omnium horariorum mediocrium in anno.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 11:1)
Interea verò Solem S, per motum Terrae, progredi à Nodo, & cursum annuum apparentem uniformiter complere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 11:3)
& hic motus de Solis motu annuo graduum 360 subductus, relinquit 341 gr. 40'. 55". 2"'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:41)
Iste autem motus est ad motum annuum 360 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:43)
ad ipsius motum annuum, qui propterea erit 19 gr. 18'. 0". 22"'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:45)
Haec est aequatio annua motus Nodorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION