라틴어 문장 검색

turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam.
(카이사르, 아프리카 전기 31:13)
Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장2)
Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 39장4)
idque mihi anteponendum videtur, cum propter sensum, tum propter verborum nexum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1074)
quae lectio nunc mihi anteponenda videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1529)
quao lectio nunc anteponenda mihi videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1844)
solummodo at pro et ante vicesimum (1. 4) habet, idque si ac legitur, fortasse anteponendum est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1869)
VIII et 7028, nunc anteponenda mihi videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).641)
Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 6:2)
Cum deinde arbor vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:2)
qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:6)
litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장14)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장8)
iuvit nox sideribus inlustris, ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositis vigiliis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION