라틴어 문장 검색

Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:4)
Edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 30:1)
Ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis, regnum inisse Persidos antiqui memorant libri, docentes eos Darei oppresses, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 36:1)
Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:1)
Et quia res novae petulanter arreptae, celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius, in locum Saluti praefectus praetorio, factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus, in vincula compinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate , esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium, Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum, committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 4:1)
In hoc tamen negotio, Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus, non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium, benevole satis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 16:1)
Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 5:1)
Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus, Diocletianus transtulit in Pannoniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 5:2)
Inter haec tam praecipua, Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis , paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 8:1)
qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 19:2)
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Ubi diutius agens, ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus, hostem pugnacem et impetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 32:1)
At in eois partibus alto externorum silentio, intestina pernicies augebatur, per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 1:2)
ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus (ut monebat), abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 2:2)
Ergo absolutis super eius indignitate perpaucis, quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION