라틴어 문장 검색

Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 8:1)
Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus affligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum illisae glutinosae mollitiae frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 9:1)
Qua per duces Veri Caesaris (ut ante rettulimus), expugnata, avulsum sedibus simulacrum Apollinis, perlatumque Romam, in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:1)
Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:1)
Et imperator, cui non cuppediae ciborum, ex regio more, sed sub columellis tabernaculi parvis cenaturo, pultis portio parabatur exigua, etiam munifici fastidienda gregario quicquid ad ministeria postulabatur, per contubernia paupertina sui securus egessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 2:1)
Quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento, praesentiumque veloci concursu, relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 7:1)
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 15:1)
Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 15:1)
et Amoroz praefectus Caesaraugustae atque Oscae ministerium eius invasit et in castellis illius praesidia disposuit missaque ad imperatorem legatione sese cum omnibus, quae habebat, in deditionem illi venire velle promisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 195:2)
negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro;
(아풀레이우스, 변명 42:6)
praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:10)
sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis diuini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum.
(아풀레이우스, 플로리다 15:23)
quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium?
(아풀레이우스, 플로리다 16:78)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION