라틴어 문장 검색

palma inter dominas, virtus natalibus aequa, nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo Laomedontiades et Nestoris hirnea possit, tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex, ac pariter toto repetitus clamor ab antro
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI163)
quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi et farre et vino Ianum Vestamque rogabat, an Capitolinam deberet Pollio quercum sperare et fidibus promittere, quid faceret plus aegrotante viro, medicis quid tristibus erga filiolum?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI207)
neque enim cantare sub antro Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII18)
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII17)
"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
glandiferas inter curabant corpora quercus plerumque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:5)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:6)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:4)
Ac velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:1)
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:2)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro Prensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:2)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
— Hic candida populus antro Imminet et lentae texunt umbracula vites.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION