라틴어 문장 검색

Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 5:1)
"anulum, quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi reddo vobis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:3)
iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 12:3)
Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 14:2)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:4)
Consentire suis studiis qui crediderit te, fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1830)
tu cum proiectis insignibus, anulo equestriRomanoque habitu, prodis ex iudice Dama,turpis odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장32)
Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:9)
Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:9)
Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:1)
Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:18)
interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:9)
"cedamus patria, vivant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta, quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III9)
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem, qui grege linigero circumdatus et grege calvo plangentis populi currit derisor Anulus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI268)

SEARCH

MENU NAVIGATION