라틴어 문장 검색

Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:6)
Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:8)
Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:23)
Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:12)
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:14)
Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:8)
Scitne quod appetit anxia nosse?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 13:1)
quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:4)
Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem:
(카이사르, 아프리카 전기 71:3)
ambiguus vitae iacuit, penitusque supremum in cerebrum secti traxerunt frigora nervi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:32)
eunuchi vestros habitus, insignia sumunt ambigui Romana mares;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:280)
pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis turribus, incerti socios adportet an hostes ille globus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:171)
pectore dum niveo miserum tenet anxia nutrix, inlicitos ignes iam fovet ipsa parens.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca3)
vos nulla fatigat cura diu maiora petens, non anxia mentem spes agit et longo tendit praecordia voto:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:27)
iuvat ipse Tonantem error et ambiguae placet ignorantia matri;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION