라틴어 문장 검색

equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia.
(아풀레이우스, 변명 28:5)
Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo;
(아풀레이우스, 변명 29:5)
Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus.
(아풀레이우스, 변명 30:1)
nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio.
(아풀레이우스, 변명 30:6)
non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris.
(아풀레이우스, 변명 51:6)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris mei offuturas.
(아풀레이우스, 변명 85:1)
si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.
(아풀레이우스, 변명 101:24)
etenim arbitrabatur homines non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu considerandos.
(아풀레이우스, 플로리다 2:6)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
id ego arbitror praecipue in honore obseruandum;
(아풀레이우스, 플로리다 16:40)
Aliquantum processeramus et iam iubaris exortu cuncta collustrantur, et ego curiose sedulo arbitrabar iugulum comitis,qua parte gladium delapsum videram, et mecum
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:1)
"Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:12)
"Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:65)
Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari quae sic gesta sunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION