라틴어 문장 검색

Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem, uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem saecula fertilibus Titan decurreret horis, ille per ignotas audax errauerit urbes, qua maris extremis tellus includitur undis:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae17)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
Fertilis hanc inter posita est interque rigentes nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro, quas similis utrimque tenens uicinia caeli temperat, alter et alterius uires necat aer;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae50)
proximum vero est ex iis quae traduntur Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 153:1)
ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 382:1)
regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 37:1)
quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 176:2)
In minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, viris armis aeque validam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 547:1)
inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 178:1)
quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:2)
secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen et Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 360:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION