라틴어 문장 검색

fac modo, constanter profugum tueare:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 420)
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert, quamvis interdum, quae me laesisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 711)
Perniciosum est augmentum migrantium qui miseriam fugiunt graviorem degradatione ambitali redditam, qui non agnoscuntur tamquam profugi in conventionibus internationalibus et pondus ferunt propriae desertae vitae quam sine ulla legum tutela degunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:6)
inde deos, quorum patria spectata sepulcra scimus, in aere hebetes informavere minores, advena quos profugus gignens et equina libido intulit Italiae:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권39)
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 1:1)
Quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi et profugis toto me opponere ponto !
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:9)
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:14)
"Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:11)
"Non haec dotalis regia Amatae, nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:8)
Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:6)
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:1)
miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:18)
Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis, cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:3)
te Dacus asper, te profugi Scythae urbesque gentesque et Latium ferox regumque matres barbarorum et purpurei metuunt tyranni, iniurioso ne pede proruas stantem columnam neu populus frequens ad arma, cessantis ad arma concitet imperiumque frangat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 353)
te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes miratur, o tutela praesens Italiae dominaeque Romae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 146)

SEARCH

MENU NAVIGATION