라틴어 문장 검색

ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit sideraque viderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant - horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quaererent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:2)
Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:9)
Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:8)
Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:17)
Diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:3)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Amavi consummatissimum iuvenem, tam ardenter quam nunc impatienter requiro.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:2)
Amat me - nihil possum ardentius dicere - ut tu.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 4:1)
quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 6:2)
est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 3:2)
Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia constringant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 7:1)
Tanta principis, tanta senatus, tanta Pallantis ipsius - quid dicam nescio, ut vellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patientiam Caesar, humilitatem senatus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 15:1)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
224. Sobrietas et humilitas superiore saeculo vana usae sunt aestimatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:1)
Humilitas deperdita, apud hominem magnopere ardescentem ob facultatem dominandi omnia sine ulla delimitatione, demum potest tantum nocere societati et ambitui.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION