라틴어 문장 검색

Ipsa enim ianua procul a via fiebat area intersita quae vacaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:2)
Sive igitur secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:1)
Et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere, ut sicca permaneant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:3)
Spes victis telluris abit, placuitque profundo Fortunam tentare mari Non robore picto Ornatas decuit fulgens tutela carinas, Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor, Conseritur stabilis navalibus area bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:1)
Coit area belli:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:24)
Nudumst in medio caput, nec ullus In longa pilus area notatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIX4)
Per varias artes, omnis quibus area servit, Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII4)
Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late Templa nitent, felix area nuper erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV1)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)
His vos, si tamen expedit roganti, Annos addite bis precor novenos, Ut nondum nimia piger senecta, Sed vitae tribus areis peractis Lucos Elysiae petam puellae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIV2)
Caede iuvencorum domini calet area felix, Quinquiplici cera cum datur altus honos.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, IV Quinquiplices1)
simulacrum inter consecratas res, id est aedes, areas, etiam simulacra accipiuntur, quod in bucolicis scriptum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1723)
delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2256)
in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 565)
huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 566)

SEARCH

MENU NAVIGATION