라틴어 문장 검색

vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a veritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:4)
etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:1)
in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:7)
quid sit, definitionibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:3)
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest - , explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 1:1)
sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:8)
sed ad id totum de quo disseritur tum definitio adhibetur, quae quasi involutum evolvit id de quo quaeritur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:1)
Itaque Graeci talis argumentationes ἀτέχνουσ vocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 7:2)
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:1)
Definitio est oratio, quae id quod definitur explicat quid sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:2)
Definitionum autem duo genera prima:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:3)
atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:1)
Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:3)
sunt etiam alia genera definitionum, sed ad huius libri institutum illa nihil pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장1)
Nondum est definitio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION