라틴어 문장 검색

eo potissimum usus argumento, quod neminem hactenus invenit qui ad similes cogitations animum applicuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:20)
eo usque, ut saepenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quaestio maneat quaestio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repraesentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:18)
Probabiles enim tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quaerendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:64)
Singularum Argumenta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 9:1)
Circa ea vero quae ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quae desiderantur proponamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:1)
Nam huic nostrae scientiae finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indicationes Operum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:1)
sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientiae vagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:5)
quot enim fuerint errorum impedimenta in praeterito, tot sunt spei argumenta in futurum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:15)
Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:4)
tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:4)
Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:10)
Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:3)
Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est pluris se aestimare hominum animos quam sarcinas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:46)
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:15)
si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION