라틴어 문장 검색

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
omnes in Damalin putris deponent oculos nec Damalis novo divelletur adultero lascivis hederis ambitiosior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 363)
est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 112)
seu linguam causis acuis seu civica iura respondere paras seu condis amabile carmen, prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 315)
Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno inter minora sidera, cum tu, magnorum numen laesura deorum, in verba iurabas mea, artius atque hedera procera adstringitur ilex lentis adhaerens bracchiis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 151)
ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:2)
aut signis quasi quibusdam, illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu aristas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 288:2)
nihil est acutius arista.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:7)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina nec cursu teneras laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeres nec tingueret aequore plantas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:4)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
vivaces hederas remus tenet, summa ligat vitis carchesia.
(세네카, 오이디푸스 6:32)
decumas secuit messor aristas,
(세네카, Troades 79:1)
aspice quos summittat humus non fossa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 24)
rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat, cuius non hederae circuiere caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 516)
haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis aptat, at illa manu texit utraque rosam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION