라틴어 문장 검색

Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat.
(카이사르, 아프리카 전기 59:4)
Equitatum frenatum universum in suo dextro cornu disposuerat:
(카이사르, 아프리카 전기 59:5)
sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi.
(카이사르, 아프리카 전기 59:6)
Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere:
(카이사르, 아프리카 전기 61:2)
Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter centum partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:6)
Qua de re Caesar per indicem certior factus tertia vigilia legiones duas cum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 65:2)
Interim Labienus cum universo equitatu fugientibus suis suppetias occurrit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:2)
Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant.
(카이사르, 아프리카 전기 69:4)
Cum iam ad solis occasum esset, et non totos C passus in horis IIII esset progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto legiones in vicem ad extremum agmen evocabat.
(카이사르, 아프리카 전기 70:1)
Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem:
(카이사르, 아프리카 전기 71:3)
gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.
(카이사르, 아프리카 전기 71:4)
Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:9)
Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:2)
Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere.
(카이사르, 아프리카 전기 78:5)
Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent.
(카이사르, 아프리카 전기 78:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION