라틴어 문장 검색

sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:5)
Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 36:1)
sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 36:1)
habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX, equitum cI cI.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 27:12)
sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 7:3)
quid enim delectationis habent sescenti muli in 'Clytaemestra' aut in 'Equo Troiano' creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 2:11)
contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 25 1:5)
tantum equitatum et levem armaturam ostendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 2:4)
itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros adgrederentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:4)
atque is cum pila ludere vellet - studiose enim id factitabat - tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:1)
Eadem fere cum velocitate redibant pilae ex chalybe:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:13)
. . immo iocari magis et circulis [ludentem] accedere, cum subito | videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:2)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:6)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION