라틴어 문장 검색

quae vel ita appellemus - id erit verbum e verbo - vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 68:2)
ambo enim inquit adridens ab eodem Philone nihil scire didicistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:7)
Athenis cum essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur - video quid adriseris, sed ita tamen se res habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:3)
Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta Sero inquit mihi Balbe praecipis quid defendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 1:1)
Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit 'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:1)
Verecundius hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 171:3)
'Quid si,' inquit Crassus 'quoniam ego, quo facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 206:1)
et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
Sed cur impedimus Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 26:3)
Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:1)
Hic postea quam adriserunt, 'res mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte mediocris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:1)
Adrisit hic Crassus leniter et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:1)
a quo quidem homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:3)
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:1)
cum esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse fingere, ingenium potui";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION