라틴어 문장 검색

Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid ascribendum est aetherio solis calori?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:3)
reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi annotaverit de Maronis ingenio velut ex symbola conferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:3)
Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iamdudum legenti annotandum visum est, oportunius proferam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 20:2)
siccum, quod Frontoni ascribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:4)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut annotandum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:4)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
et adhortati sunt Servium, ut quae in se refusa sunt annotaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:5)
sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:2)
Nunc vetus Iliacos adtollat fabula muros, Adscribatque deis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:19)
iuvat aetheriis adscribere caussis, Quod peream, coeloque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:11)
- Zephyros quoque vana vetustas His adscribit aquis, quorum stata tempora flatus Continuique dies, et in aera longa potestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:27)
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, II3)

SEARCH

MENU NAVIGATION