라틴어 문장 검색

Neque credendum est, si uinctus aliqui, dum leuari uinculis cupit, quamuis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 4:3)
Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:3)
Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)
At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:4)
Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo [natali] die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:1)
Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:1)
tum deinde uinxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:3)
Quae ita fient, si uenis uinciendo medicus prospexerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:1)
Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:5)
Qua parte uero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino uinciendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:3)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:2)
Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:7)
Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uincienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:4)
locumque eum molli lana inplere et ita uincire;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:6)
Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION