라틴어 문장 검색

Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 3:3)
Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 3:1)
Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 6:1)
Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 7:1)
Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:1)
Vita, inquit, hominum qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex improviso adsidua et prope cotidiana fert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 4:2)
Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 11:1)
Tabulis adsiduus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 1:3)
'Adsiduo vindex adsiduus esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 6:2)
Sed enim cum 'proletarii' et 'adsidui' et 'sanates' et 'vades' et 'subvades' et 'viginti quinque asses' et 'taliones ' furtorumque quaestio 'cum lance et licio' evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 9:1)
'Adsiduus' in XII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 16:1)
ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 4:1)
Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 35:1)
Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:1)
Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an 'quadrigam' et ' harenas ' dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION