-
» Petrus, hac audita domini imperatoris legatione pacifica, non modicum gavisus et prae gaudio lacrymatus, gratias Deo retulit, qui, post nimiam et severam correptionem, nec immeritam, sibi suisque dedit gratiam in conspectu tam magnifici et nominatissimi imperatoris.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:9)
-
Quapropter ad septem millia peditum [0401A] conglobati, cum equitibus tantum trecentis loricatis, in vexillorum suorum elevatione et tumultu nimio profecti, septingentos boves cum caeteris pecoribus a pratis Nicaeae urbis abduxerunt;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:6)
-
Turci igitur, hac sagittarum impugnatione et nimio grandine Alemannos absterrere non valentes, comportaverunt omnia lignorum genera ad ipsam januam praesidii.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:9)
-
Hic audito adventu et vehementi strepitu Christianorum, miratur nimium quidnam tumultus is voluerit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:10)
-
Sin autem aliud egeritis, nec unus quidem vestrum ante faciem ejus suorumque vivere poterit, quia contumeliam et injuriam nimiam in regno ejus exercuistis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:10)
-
His itaque per turmas ex diversis regnis et civitatibus in unum collectis, sed nequaquam ab illicitis et fornicariis commistionibus aversis, immoderata erat commessatio, cum mulieribus et cum puellis sub ejusdem levitatis intentione egressis assidua delectatio et [0407B] in omni temeritate sub hujus viae occasione gloriatio.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:2)
-
Ubi comes Emicho, vir nobilissimus et in hac regione potentissimus, cum nimia Teutonicorum manu praestolabatur adventum peregrinorum, de diversis locis regia via illic confluentium.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:2)
-
«Non Christianorum persecutores sumus, sed quidquid crudelitatis ostendimus aut in illorum interitu commisimus, nimia necessitate compulsi fecimus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:2)
-
Ac dehinc nimia dilectione commendato duce fratreque ejus in donis plurimis et osculo pacis, in terram regni sui reversus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:2)
-
Baldewinus vero frater ducis, agnita hac imperatoris indignatione et videns populi indigentiam nimiamque defectionem necessariorum, egit cum duce et magnificis exercitus quatenus rursus per regiones et terras Graecorum praedas contraherent, escas comportarent, donec imperator his cladibus coactus, rursus emendi vendendique licentiam concederet.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:9)
-
Et ideo regis aerarium assidua pecunia abundans, nulla datione evacuari potest.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:14)
-
Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:3)
-
Hi vero se minime eum praestolari, aut longius his partibus immorari astruxerunt, sed paulatim se praecedere, ipsum vero comitem recto et non nimium maturato calle posse subsequi, rebus suis caute et diligenter cum imperatore ordinatis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:4)
-
Dux siquidem et Boemundus et Robertus Flandrensis, donis a rege pretiosis donati et nimium commendati, iter suum continuant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:7)
-
qui et ipsi cum imperatore foedus et amicitiam ineuntes, hominesque illius in fidei juramento facti, nimiis donis ab eo honestati sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:2)