라틴어 문장 검색

res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 2:1)
Herculeos annis aequare labores coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus54)
illum nec temo latrabit Cerberus ore, nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris terrebit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus82)
datur haec iuxta, datur ora tueri vina inter mensaeque et non adsurgere fas est?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum11)
"cernis, ut erectum torva sub fronte minetur saevior adsurgens dempto consorte potestas, quas gerit ore minas, quanto premit omnia fastu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권58)
Sopor obvius illi Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori numinis et recto decedit limite caeli, inferior volat umbra deo, praereptaque noscit sidera principiumque sui;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권19)
dicentem talia nascens lux monet ingentemque iubent adsurgere curae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권306)
Talia dum patri canit intemerata sacerdos, illius elatis tremefacta adsurgere vittis canities tenuesque impelli sanguine vultus, nec iam firmanti baculo nec virgine fida nititur, erectusque solo
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권251)
tertius adsurgens Arabum strue tollitur ordo Eoas complexus opes incanaque glebis tura et ab antiquo durantia cinnama Belo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권18)
effunditur ille in caput, adsurgentem alio puer improbus ictu perculit eventuque impalluit ipse secundo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권312)
atque illi sese deus obtulit ultro turbidus imbre genas et nube natantis harenae, nec saevit dictis, trunca sed pectora quercu ter quater oppositi, quantum ira deusque valebat, impulit adsurgens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권214)
"sed nunc certa fides, modo me sub nocte silenti ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, qualis erat - solos infecerat umbra iugales - , Amphiaraus adit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권73)
"pars sublime genus, pars facta suorum, pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt, gaudet in adversis animoque adsurgit Adrastus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권87)
iam taedet inanes exhaurire minas, hostemque adsurgere mallet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권122)
tanto violentior ille - sentit enim - maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alveus omnis abscidit et cursu victor respirat aperto, utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권393)

SEARCH

MENU NAVIGATION