라틴어 문장 검색

Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장16)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:4)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 24:1)
transeundum paulatim ad assa ab elixis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 35:3)
frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:4)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:1)
Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 16:3)
Quae neque peperit neque grauida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 41:2)
suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:2)
Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:1)
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:1)
item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:3)
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
atque utraque uel assa uel elixa:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:5)
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION