라틴어 문장 검색

nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 1:3)
illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 2:6)
Ipsa enim illa pro Roscio iuvenilis redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo hilariora, ut pro Habito, pro Cornelio compluresque aliae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 4:2)
iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:1)
Error tamen omnis in motu Saturni circa Solem, à tanta in Jovem gravitate oriundus, evitari fere potest constituendo umbilicum Orbis Saturni in communi centro gravitatis Jovis & Solis (per Prop.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:4)
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter?
(페르시우스, 풍자, satire 229)
quaeque sequenda forent quaeque evitanda vicissim, illa prius creta, mox haec carbone notasti?
(페르시우스, 풍자, satire 550)
Itaque cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:6)
Cum bene surrexit versu nova pagina primo, Attenuat nervos proximus ille meos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 114)
attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes curaque et in magno qui fit amore dolor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:544)
addita praeterea vitae quoque multa tuendae munera, ne proprias attenuaret opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 516)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Iamque fame patrias altaque voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, implacataeque vigebat flamma gulae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:1)
Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non evitata sinistro, inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:1)
hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda levat, cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas praeterquam curas attenuare meas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 68)

SEARCH

MENU NAVIGATION