라틴어 문장 검색

Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:2)
Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uincienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:4)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:6)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 7:3)
in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:4)
In uesica uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 15:3)
deinde adtractus infantem educit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 4:5)
Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:2)
Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:1)
Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:5)
eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 3:3)
Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 2:3)
Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 6:2)
corpus inedia extenuandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:3)
holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION