라틴어 문장 검색

cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6A 1:1)
nam diebus et noctibus nihil aliud agit nihil audit nihil loquitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 4:2)
Loquere, audio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 220)
Nemo quantum audierit, loquetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:4)
ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret 2 quia, donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam siluisse quod nescias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 5:1)
tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 742)
1 Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:6)
quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:11)
Loquere, audio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 161)
Finem loquendi omnes pariter audiamus:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 247:4)
sicut scriptum est, 'Audiam, quid loquatur in me dominus Deus.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:12)
Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:2)
Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:1)
Audiente utroque exercitu loquitur Afranius:
(카이사르, 내란기, 1권 84:4)
saepe illam audivi furtiva voce loquentem solam cum ancillis haec sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi speraret nec linguam esse nec auriculam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6717)

SEARCH

MENU NAVIGATION