라틴어 문장 검색

irrorat eous id est lucifer, de quo etiam Cinna in Smyrna sic ait "te matutinus flentem conspexit Eous et flentem paulo vidit post Hesperus idem".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2881)
dilectae thetidi alcyones Ceyx, filius Luciferi, habuit uxorem Alcyonen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3991)
postea miseratione Thetidis et Luciferi conversi sunt ambo in aves mari- nas, quae alcyones vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3994)
nam Tithonus frater Laomedontis fuit, quem proeliantem Aurora dilexit et rapuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 483)
aut certe 'querulae' propter illam fabulam, quod Tithonus, maritus Aurorae, post optatam longissimam vitam diu vivendo in cicadam dicitur esse conversus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3283)
constiteram exorientem Auroram forte salutans, cum subito a laeva Roscius exoritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:9)
Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae *φωσφόροσ Graece Lucifer Latine dicitur cum antegreditur solem, cum subsequitur autem *̔́εσπεροσ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:3)
eadem est enim Lucina, itaque ut apud Graecos Dianam eamque Luciferam sic apud nostros Iunonem Lucinam in pariendo invocant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:5)
quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:2)
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen Et matutinis acredula vocibus instat, Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, Cum primum gelidos rores aurora remittit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:3)
saepe etiam pertriste canit de pectore carmen et matutinis acredula vocibus instat, vocibus instat et assiduas iacit ore querellas, cum primum gelidos rores aurora remittit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:3)
navem si poscat sibi peronatus arator Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse frontem de rebus.
(페르시우스, 풍자, satire 548)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
'Quo properas, Aurora?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 132)
Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 429)

SEARCH

MENU NAVIGATION