라틴어 문장 검색

Quando autem primum intercalatum sit, varie refertur, et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:1)
Romulus, cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 5:1)
Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:1)
Sed contra Iulius Caesar sexto decimo Auspiciorum libro negat nundinis concionem advocari posse, id est cum populo agi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 29:1)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
Nec gerit auspiciis civilia bella paternis Caesaris audito conversus nomine Sulla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:12)
vellem, populis incognita nostris, Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco, Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:61)
Ille, ubi pendebant casus, dubiumque manebat, Quem mundi dominum facerent civilia bella, Oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma, Auspiciis raptus patriae ductuque senatus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:6)
nam rursus in arma Auspiciis Ganymedis eunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:57)
Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa Quae damus, in caelo Romulus esse solet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XVI Rapa1)
Haec de vitifera venisse picata Vienna Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CVII Picatum1)
Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 134)
ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2424)
ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2725)
ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27320)

SEARCH

MENU NAVIGATION