라틴어 문장 검색

Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates, et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius nominis poma Lucullus, insulaeque duae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 16:1)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 9:1)
Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae, et damnorum magnitudines castrorumque amissiones, ad haec quae proposuimus agenda hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis, et roborata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 18:1)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
Unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi, appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 5:1)
Dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis, et neutrubi inclinato momento, proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum, pari sorte diremptum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 14:1)
Hic enim obiturum se praescripta audierat sorte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 9:2)
Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui ) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 1:1)
Sic Adramytenus Andriscus, de genere quidam infimae sortis, ad usque Pseudophilippi nomen evectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 20:1)
Rhodopa huic annexa, Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta, Aeneas Italiam auspiciorum prosperitate perpetua, post diuturnos occupavit errores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 13:1)
Hocque composito, et acceptis obsidibus, Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 10:1)
Quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 5:2)
Nihilominus tamen ipsi assumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum ruinarum funeribus mutuis res gerebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 14:1)
Pari sorte etiam procurator monetae extinctus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION