라틴어 문장 검색

principio quantum caeli tegit impetus ingens, inde avidam partem montes silvaeque ferarum possedere, tenent rupes vastaeque paludes et mare, quod late terrarum distinet oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:3)
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:6)
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi, lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, idque vel in primis cumulabat funere funus nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:2)
Sanguine civili rem conflant, divitiasque Conduplicant avidi, caedem caede adcumulantes, Crudeles gaudent in tristi funere fratris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:4)
Nam et de simplici avidus noxam patitur cruditatis, et in vario moderatus digestionis commodo fruitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:3)
Nam ubi avide devoretur, tunc multus aer cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 21:4)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:10)
Mirantesque virum, atque avidi spectare, sequuntur Scituri iuvenes, numero deprensa locoque An plus quam mortem virtus daret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:35)
Has avidae tigres et nobilis ira leonum Ore fovent blando:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:42)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
Et Chaos innumeros avidum confundere mundos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:35)
] Adversasque faces, immensoque igne columnas, Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:48)
non intima curant Viscera, nec totas avidae sorbere medullas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:74)
Nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres Distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis Solverit, ignoro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION