라틴어 문장 검색

Resonent te postrema verba morituri, et benedictionem tui egrediens corpore anima secum vehat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:12)
Benedictio perituri veniat in me.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 8:14)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
De paradiso in superioribus pro captu nostro, ut potuimus, quod Dominus infudit, sensus invenit, digessimus, in quibus Adam atque Evae lapsus est comprehensus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:1)
Denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est voluptatis, ut operaretur terram.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:10)
In horto, hoc est, in paradiso est convivium Ecclesiae, ubi erat prius Adam, quam peccatum committeret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:18)
Haec qui studiose fuerit prosecutus, primatus benedictionis accipiet, sicut patriarcha Jacob qui continentia et fide humanarum supplantavit vestigia passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:1)
Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:4)
Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:11)
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:8)
meritoque in principio libri hujus qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:4)
De praerogativa potestatis hominibus in caetera animalia per benedictionem qua Noe cum suis donatus est, divinitus attributa.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 1:1)
quia et de illo scriptum est quod de paradiso ejectus coeperit operari terram (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:4)
Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:4)
Cur in benedictione Sem dictum fuerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION